HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT X: De fame, et secunda obsidione Samariae

#IV Reg. VI#IV Reg. VII

Factum est post haec, Benadad rex obsidebat Samariam, et facta est fames in Samaria, ita ut venderetur caput asini octoginta argenteis numismatis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis. Hac, ut ait Josephus, condiebant cibos pro sale. Tradunt quidam nomine stercoris dici vesiculam columbae, in qua reperiebantur grana de foris allata. Cumque transiret rex Israel per murum, et consideraret custodias muri, clamavit quaedam mulier ad eum: Salva me, domine rex. Qui suspicatus quod quaereret aliquid ab eo, commotus respondit: Non salvat te Dominus: unde te salvare possum? De area, an de torculari? Quae respondit. Nequaquam, domine, sed ego, et mulier ista condixeramus de filiis nostris comedendis, et comedimus filium meum; haec autem abscondit filium suum. Et contristatus est rex vehementer, et scidit vestimenta sua, et aperuit cilicium, quo vestitus erat ad carnem, et ait: Quid amplius mali possumus exspectare a Domino. Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si steterit caput Elisaei super ipsum hodie. Hoc enim malum imputabat Elisaeo, quod concives non liberabat, cum posset. Cumque misisset spiculatorem, poenitentia ductus, sequebatur eum ut prohiberet. Elisaeus autem sedebat in domo sua, et senes cum eo, quos Josephus discipulos ejus dicit. Et ait Elisaeus: Nescitis quia filius homicidae, qui scilicet occidit Naboth, misit ut praescidatur caput meum. Prohibete intrare nuntium, donec veniat rex, qui prohibebit ei quod jusserat. Cumque supervenisset rex, ait Elisaeus: Cras hac hora erit in porta Samariae modius similae pro statere uno, et duo modii hordei similiter. Et irrisit eum unus eorum super quorum manus rex incumbebat, dicens hoc esse impossibile. Cui Elisaeus: Videbis, et non comedes. Porro quatuor leprosi erant ad introitum portae fame deficientes. Qui vespere venerunt ad castra Syriae, et neminem ibi repererunt. Terruerat enim Dominus Syros, et sonitus exercitus magni, mittens super eos, fugeruntque, animas suas tantum salvare cupientes, et intrantes leprosi comederunt, et tollentes de praeda juxta cor suum, nuntiaverunt portariis urbis Syros abiisse. Suspicatus autem rex Israel Syros simulasse fugam, et latere, misit duos in equis, qui explorarent omnia, usque ad Jordanem. Qui cum reversi nuntiassent Syros fugisse, egressus populus diripuit castra, et vendebatur simila, et hordeum juxta verbum Elisaei. Dux autem qui irriserat eum, a rege constitutus ad portam, oppressus est a turba, et mortuus est.